trlat_DeBelloGallico_III397_49

Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant;  quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant.

Potrebbero interessarti anche...