trlat_DeBelloGallico_II276_66

Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat:  nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent;  esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.

Clic per vedere traduzione  trit_DeBelloGallico_II276_89

Potrebbero interessarti anche...