Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt. Quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.

Clic per vedere traduzione  trit_DeBelloGallico_II247_64
Powered by Inline Related Posts