trlat_DeBelloGallico_I202_59

(Ariovistus respondit) Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod si decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.

Clic per vedere traduzione  trit_DeBelloGallico_I202_69

Potrebbero interessarti anche...