trlat_DeBelloGallico_I190_46

Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt. 

Clic per vedere traduzione  trit_DeBelloGallico_I190_56

Potrebbero interessarti anche...