trlat_DeBelloGallico_I136_42

Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur.

Clic per vedere traduzione  trit_DeBelloGallico_I136_58

Potrebbero interessarti anche...