trlat_Confessiones_IV208_73

Quo itis  in aspera? Quo itis? Bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles  et laboriosas? Non est requies, ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. Beatam vitam quaeritis in regione mortis ; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vita?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV208_92

Potrebbero interessarti anche...