Si placent corpora, Deum ex illis lauda  et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in Deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes et dic eis: “Hunc amemus, hunc amemus : ipse fecit haec  et non est longe” . Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. Ecce ubi est: ubi sapit veritas. Intimus cordi est, sed cor erravit ab eo . Redite, praevaricatores, ad cor  et inhaerete illi, qui fecit vos. State cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV207_132
Powered by Inline Related Posts