trlat_Confessiones_IV196_113

Nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro illo invicem vel simul mori, quia morte peius eis erat non simul vivere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat et taedium vivendi erat in me gravissimum et moriendi metus. Credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam et eam repente consumpturam omnes homines putabam quia illum potuit. Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, Deus meus, ecce intus; vide, quia memini, spes mea , qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens oculos meos ad te et evellens de laqueo pedes meos .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV196_159

Potrebbero interessarti anche...