Ubi cognovit ex colloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi vanitati frustra impenderem, dicens ita se illa didicisse, ut eius professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret, et si Hippocratem intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere; et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_IV186_103
Powered by Inline Related Posts