trlat_Confessiones_III177_112

“Sed – inquit – sine illum ibi. Tantum roga pro eo Dominum; ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta impietas”. Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis et omnes paene non legisse tantum verum etiam scriptitasse libros eorum sibique apparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. Quae cum ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret, ille iam substomachans taedio: “Vade – inquit – a me; ita vivas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat”. Quod illa se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_III177_154

Potrebbero interessarti anche...