Et misisti manum tuam ex alto , et de hac profunda caligine eruisti animam meam , cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu , quem habebat ex te, et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere mecum cederet et habere mecum eamdem mensam in domo? Quod nolle coeperat aversans et detestans blasphemias erroris mei.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_III172_121
Powered by Inline Related Posts