trlat_Confessiones_III169_76
Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula perfectionis et laudantur spe frugis sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium, cum conciliantur aliqua in usum vitae congrue tempori (et incertum est an libidine habendi) aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi.