trlat_Confessiones_III152_86

Et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te inferebantur pro te sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea quamvis lucida et caelestia. At ego nec priora illa, sed te ipsam, te, Veritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio , esuriebam et sitiebam . Et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem saltem istis oculis verum quam illa falsa animo decepto per oculos.

Potrebbero interessarti anche...