trlat_Confessiones_III143_74

Habebant et illa studia, quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa , ut excellerem in eis, hoc laudabilior quo fraudulentior. Tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. Et maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam typho, quamquam longe sedatior, Domine, tu scis , et remotus omnino ab eversionibus, quas faciebant eversores (hoc enim nomen scaevum et diabolicum velut insigne urbanitatis est) inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_III143_112

Potrebbero interessarti anche...