trlat_Confessiones_II131_68

Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar; quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et ioco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: “Eamus, faciamus” et pudet non esse impudentem.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II131_86

Potrebbero interessarti anche...