trlat_Confessiones_II126_81

Quid retribuam Domino , quod recolit haec memoria mea et anima mea non metuit inde? Diligam te, Domine, et gratias agam et confitear nomini tuo , quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem solvisti . Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae, te duce, non feci.

Potrebbero interessarti anche...