trlat_Confessiones_II125_72

Quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo Dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret tenebrosa omnipotentiae similitudine? Ecce est ille servus fugiens dominum suum et consecutus umbram . O putredo, o monstrum vitae et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II125_90

Potrebbero interessarti anche...