trlat_Confessiones_II124_59

Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Perverse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se adversum te. Sed etiam sic te imitando indicant Creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur.

Potrebbero interessarti anche...