trlat_Confessiones_II121_83

Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus excelsus . Et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? Et saevitia potestatum timeri vult: quis autem timendus nisi unus Deus, cuius potestati eripi aut subtrahi quid potest, quando aut ubi aut quo vel a quo potest? Et blanditiae lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quidquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa veritas tua.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II121_112

Potrebbero interessarti anche...