trlat_Confessiones_II111_70

Furtum certe punit lex tua, Domine et lex scripta in cordibus hominum , quam ne ipsa quidem delet iniquitas; quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci nulla compulsus egestate nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multo melius, nec ea re volebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II111_109

Potrebbero interessarti anche...