trlat_Confessiones_II106_67

Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non invenirem quidquam praeter te, Domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto  et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_II106_88

Potrebbero interessarti anche...