trlat_Confessiones_I95_72

Et certe non est interior litterarum scientia quam scripta conscientia , id se alteri facere quod nolit pati . Quam tu secretus es, habitans in excelsis  in silentio, Deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra illicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem circumstante hominum multitudine inimicum suum odio immanissimo insectans vigilantissime cavet, ne per linguae errorem dicat: “inter omines”, et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non cavet.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_I95_123

Potrebbero interessarti anche...