trlat_Confessiones_I91_64

Ut quid mihi illud, o vera vita , Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et collectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuae, Domine, laudes tuae per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_I91_88

Potrebbero interessarti anche...