trlat_Confessiones_I6_67

Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia ? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? Aut unde venias in me? Quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat Deus meus, qui dixit: Caelum et terram ego impleo ?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_I6_79

Potrebbero interessarti anche...