Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, Domine Deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei.
Tag: Confessiones_I57
di Felice Massaro · Published 13 Settembre 2013