trlat_Confessiones_I33_45
Tu autem idem ipse es et omnia crastina atque ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intellegat? Gaudeat et ipse dicens: Quid est hoc? Gaudeat etiam sic et amet non inveniendo invenire potius quam inveniendo non invenire te.