trlat_Confessiones_I30_49
Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam se faciendi erit artifex? Aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos , Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud, quia summe esse ac summe vivere id ipsum est?