trlat_Confessiones_I2_59
Et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. Tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intellegere , utrum sit prius invocare te an laudare te et scire te prius sit an invocare te. Aliud enim pro alio potest invocare nesciens.