trlat_Confessiones_ XIII532_177

26. 41. Numquid propter usus suos, quia dixit: Usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum . Didici a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. Fructus autem bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine Prophetae; neque ait tantum: Qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem Prophetae, iste mercedem iusti accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam . Datum est suscipere Prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidaediscipulo; fructus autem in nomine Prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Elias a vidua sciente, quod hominem Dei pasceret et propter hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur . Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII532_238

Potrebbero interessarti anche...