trlat_Confessiones_ XIII530_161
26. 39. Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus venter . Neque enim et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant. Itaque ille, qui Deo serviebat, non suo ventri , video plane, unde gaudeat, video et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant ; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens: Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis. Isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat .