trlat_Confessiones_ XIII526_141

24. 35. Sed quid est hoc  et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o Domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram . Nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem, quam vocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? Dicerem te, Deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti , dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram . Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semetipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et fructetis et in pecoribus terrae. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus: ” Crescite et multiplicamini “, cum haec quoque omnia sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur genusque custodiant .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII526_182

Potrebbero interessarti anche...