trlat_Confessiones_ XIII516_130
19. 25. Vos autem, genus electum , infirma mundi , qui dimisistis omnia, ut sequeremini Dominum , ite post eum et confundite fortia , ite post eum, speciosi pedes , et lucete in firmamento , ut caeli enarrent gloriam eius , dividentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum, sed non desperatorum; lucete superomnem terram , et dies sole candens eructet diei verbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti verbum scientiae . Luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae illuminant eam pro modulo eius. Ecce enim tamquam Deo dicente: Fiant luminaria in firmamento caeli , factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum , et facta sunt luminaria in firmamento caeli verbum vitae habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio . Exaltatus est, cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite et innotescite omnibus gentibus .