trlat_Confessiones_ XIII510_89

16. 19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter et scientia tua est et vult incommutabiliter et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi , quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen.

Potrebbero interessarti anche...