trlat_Confessiones_ XIII508_79

15. 17. Videamus, Domine, caelos, opera digitorum tuorum ; disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum sapientiam praestans parvulis . Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium . Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam , ita destruentes inimicum et defensorem  resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia , quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent cervicem meam iugo tuo  et invitarent colere te gratis. Intellegam ea , Pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

Potrebbero interessarti anche...