trlat_Confessiones_ XIII507_111

15. 16. Aut quis nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos  in Scriptura tua divina? Caelum enim plicabitur ut liber , et nunc sicut pellis extenditur  super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis , quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent . Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem caelum extenderas , nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII507_166

Potrebbero interessarti anche...