trlat_Confessiones_ XIII504_142
12. 13. Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: Sancte, sancte, sancte, Domine Deus meus , in nomine tuo baptizati sumus , Pater et Fili et Spiritus Sancte, in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus Sancte , quia et apud nos in Christo suo fecit Deus caelum et terram , spiritales et carnales Ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita , et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem , et iudicia tua sicut multa abyssus . Sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam , non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux ; paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Paenitentiam agite ; Fiat lux, et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos , et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te , et facta est lux . Et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino .