trlat_Confessiones_ XIII502_98

10. 11. Beata creatura, quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti: Fiat lux, et fieret lux . In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur ; in illa vero dictum est, quid esset, nisi illuminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa , ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens  conversa lux esset. Qui potest, intellegat, a te petat. Ut quid mihi molestus est , quasi ego illuminem ullum hominem venientem in hunc mundum ?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII502_125

Potrebbero interessarti anche...