trlat_Confessiones_ XIII501_209

9. 10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tamquam loco sicut corpus, nec Spiritus Sanctus; si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus Sanctus superferebatur super aquas . Cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? Cur de illo tantum dictum est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit donum tuum ? In dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. Requies nostra locus noster. Amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus  exaltat humilitatem nostram de portis mortis . In bona voluntate pax nobis est . Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. Dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde  et cantamus canticum graduum . Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus . Ibi nos collocabit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XIII501_290

Potrebbero interessarti anche...