trlat_Confessiones_ XI446_126

29. 39. Sed quoniam melior est misericordia tua super vitas , ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua  in Domino meo, mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos , in multis per multa, ut per eum apprehendam, in quo et apprehensus sum, et a veteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus, non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis , ubi audiam vocem laudis  et contempler delectationem tuam , nec venientem nec praetereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus , et tu solacium meum, Domine, Pater meus aeternus es; at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XI446_161

Potrebbero interessarti anche...