22. 28. Exarsit animus meus nosse istuc implicatissimum aenigma. Noli claudere, Domine Deus meus, bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percontabor de his? Et cui fructuosius confitebor imperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis , da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias . Per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. Et ego credidi, propter quod et loquor . Haec est spes mea; ad hanc vivo, ut contempler delectationem Domini . Ecce veteres posuisti dies meos  et transeunt, et quomodo, nescio. Et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora: “Quandiu dixit hoc ille”,”Quandiu fecit hoc ille” et: “Quam longo tempore illud non vidi”, et: “Duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem”. Dicimus haec et audivimus haec et intellegimur et intellegimus. Manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et nova est inventio eorum.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XI435_237
Powered by Inline Related Posts