trlat_Confessiones_ XI432_71

19. 25. Tu, itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? Docuisti enim Prophetas tuos. Quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurum quidquam non est? Vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit ex me non potero ad illum ; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XI432_93

Potrebbero interessarti anche...