trlat_Confessiones_ XI421_106

12. 14. Ecce respondeo dicenti: “Quid faciebat Deus, antequam faceret caelum et terram ?” Respondeo non illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis violentiam: “Alta, inquit, scrutantibus gehennas parabat”. Aliud est videre, aliud est ridere. Haec non respondeo. Libentius enim responderim: “Nescio, quod nescio” quam illud, unde irridetur qui alta interrogavit et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturae creatorem et, si caeli et terrae nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: “Antequam faceret Deus caelum et terram, non faciebat aliquid”. Si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XI421_155

Potrebbero interessarti anche...