trlat_Confessiones_ X406_127

43. 69. Quomodo nos amasti, Pater bone, qui Filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum ! Quomodo nos amasti, pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis , unus ille in mortuis liber , potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam , pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor, quia victima, pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de servis filios de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod sanabis omnes languores  meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis ; alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis .

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X406_159

Potrebbero interessarti anche...