trlat_Confessiones_ X405_102

43. 68. Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti, ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille Dei et hominum, homo Christus Iesus , inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum Deo, ut, quoniam stipendium iustitiae vita et pax est, per iustitiam coniunctam Deo evacuaret mortem iustificatorum impiorum , quam cum illis voluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salvi fierent . In quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem Verbum, non medius, quia aequalis Deo  et Deus apud Deum  et simul unus Deus.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X405_128

Potrebbero interessarti anche...