trlat_Confessiones_ X385_94

31. 47. In his ergo temptationibus positus certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum . Ego autem non sum, quia peccator homo sum . Sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis , qui vicit saeculum , numerans me inter infirma membra corporis sui , quia et imperfectum eius viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur .

Potrebbero interessarti anche...