trlat_Confessiones_ X376_85

27. 38. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quaerebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis irruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti et clamasti et rupisti surditatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustavi , et esurio et sitio , tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X376_102

Potrebbero interessarti anche...