trlat_Confessiones_ X356_217

10. 17. At vero, cum audio tria genera esse quaestionum: an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec verba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. Res vero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam vidi praeter animum meum et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas; quae unde ad me intraverint dicant, si possunt. Nam percurro ianuas omnes carnis meae nec invenio, qua earum ingressae sint. Quippe oculi dicunt: “Si coloratae sunt, nos eas nuntiavimus”; aures dicunt: “Si sonuerunt, a nobis indicatae sunt”; nares dicunt: “Si oluerunt, per nos transierunt”, dicit etiam sensus gustandi: “Si sapor non est, nihil me interroges”; tactus dicit: “Si corpulentum non est, non contrectavi; si non contrectavi, non indicavi”. Unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi et vera esse approbavi et commendavi ei tamquam reponens, unde proferrem, cum vellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi ergo aut quare, cum dicerentur, agnovi et dixi: “Ita est, verum est”, nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cavis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X356_285

Potrebbero interessarti anche...