trlat_Confessiones_ X345_185

4. 6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exsultatione cum tremore , et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum , sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum viae meae. Hi sunt servi tui, fratres mei, quos filios tuos esse voluisti dominos meos, quibus iussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi verbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret . Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis  nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea  et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est  enim, qui genuit me  et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu Omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico . Sic itaque audiar.

Potrebbero interessarti anche...