trlat_Confessiones_ X340_85

1. 1. Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam, sicut et cognitus sum . Virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga . Haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo , quando sanum gaudeo. Cetera vero vitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim veritatem dilexisti , quoniam qui facit eam, venit ad lucem . Volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ X340_111

Potrebbero interessarti anche...